alibi (1 Tim. 2:5.) unicum Dei et hominum Mediatorem illum nuncupat, annon ad precationes respicit, quarum ante pauio meminerat? Siquidem pro omnibus hominibus intercedendum praefatus, in eius sententiae confirmationem mox subnectit, unum esse omnium Deum et unum mediatorem.—Neque vero aliter interpretatur Augustinus, quum sic loquitur [contra Parmenian. lib. 2. c. 8.]: “Homines Christiani invicem se commendant orationibus suis. Pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus verusque
Volume 2, Page 102